Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem Abarim, et contemplare terram quam daturus sum filiis Israel, et post ibis ad populum tuum: non enim intrabis eam. Cui Moyses: Provideat Dominus Deus spiritum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc, ne sit populus Domini sicut oves sine pastore. Cui Dominus: Tolle Josue, et statue eum coram Eleazaro et omne multitudine, et impone manum tuam super caput ejus, ut audiat eum; sicut audivit te omnis synagoga filiorum Israel. Fecitque Moyses ut Dominus imperaverat. Cognovitque universa multitudo quod Josue post mortem Moysi antecederet eos. Utrum autem tunc, vel post ascenderit Moyses, ut videret terram, certum non est; sed certum est quod ascendit, et partem terrae videre potuit. Quod si totam vidit, miraculose factum est.